Archelaus vero non solum in accusatores suos, verum etiam in sibi subditos crudelius patre desaevit. Cujus regni anno primo angelus dixit Joseph, ut rediret cum matre, et puero in terram Israel. Qui rediens ab Aegypto post annos septem, cum audiret quod Archelaus pro patre regnaret in Judaea, noluit illo ire. Et admonitus ab angelo ivit in Galilaeam, et mansit in Nazareth. In hoc loco invenies super Matthaeum, et Archelaum totius regni monarcham post patrem, et Herodem regnantem in Galilaea. Porro de infantia Salvatoris, et operibus ejus usque ad baptismum, non legitur in Evangelio nisi quod Lucas dicit duodennem remansisse in Jerusalem, et post triduum inventum a parentibus in medio doctorum audientem, et interrogantem eos.Sane Archelaus in contumeliam generis sui repudiavit Mariannem fratris sui filiam, quam ei pater dederat uxorem, duxitque Glasiram, filiam regis Cappadocum, fratris sui Alexandri quondam uxorem, et mortuo Alexandro Jubae regi Lybiae nuptam, mortuoque Juba apud patrem modo in viduitate degentem. Quae cum in Judaeam rediisset nupta Archelao, videre visa est, astantem sibi Alexandrum, et dicere: Satis tibi fuerat Libycum matrimonium; sed rursus reversa ad penates meos, fratri meo impudenter conjuncta es. Te ergo licet invitam recuperabo. Quae exposito hoc somnio, vix biduum supervixit.